monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.99v > bnf6637.121 > 61
Ambrosius, De apologia David, § 60 <<<     >>> § 62

§ 61

1 sequitur: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele.
2 usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus obliuisci offensionis propriae postulemus.
3 moraliter ergo deum rogat propheta, ut auertat faciem suam a peccatis eius et tamquam obliuia peccatorum eius adsumat.
4 sed quia omnia spectat et nihil eum praeterit, obliuisci non potest sicut nos, quos breui interuallo temporis eorum quae cognommus memoria subterfugit.
5 Ideo bene ait, ut laClem suam auertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus, sed a peccatis, ut uires non possint habere peccata ipsius.
6 quos enim ++ aspicit dominus inluminat et in uultu domini pietas atque indulgentia est.
7 ideoque hic ipse ait: de uultu tuo iudici meum prodeat; de uultu enim domini uenia, non poena procedit.
8 rogandus ergo, ut nos aspiciat, auertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea.
9 quae enim non 'aspicit delet et quae deleuerit ea memoria sepelientur, sicut ipse dominus ait: ego sum, ego: sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero; tu autem memor esto e t iudicemur.